- BASILICUS Jactus
- BASILICUS Jactusin ludo tesserarum fortunatissimus, idem cum Venere secundum Lipsium Antiqq. Lect. l. 3. c. 1. quod colligit ille, cum Plauto Horatium conferendo; Qui ambo cum vetusti meminerunt moris, quô per testerarum ludum Modimperator, seu convivii Dictator, eligi solebat; hic quidem l. 2. Carm. Od. 7. v. 25. inquit:---- ---- Venus arbitriumDicet bibendi.Ille vero, Curcul. Actu 2. sc. 3. v. 80.Iacto Basilicum, propino magnum poculum.Adde quod Modimperator hôc iactu creatus non solum Συμποσίαρχος, verum etiam Βασιλεὺς seu Rex convivii Graecis dictus est. Consurgebat autem Basilicus seu Venus, ex talis quatuor iactatis, ubi diversam omnes ostendissent facie, Cael. Rhodig. l. 20. c. 27. seu cum nullus eôdem vultu stabat talus, uti loquitur Turnebus Adversar. l. 5. c. 6.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.